YEKING

YEKING
YEKING
nomen libri cuiusdam Sinici, magni apud eos, ob res arcanas in eo latentes, pretii. Continet is Philosophiam mysticam, Pythagoricaeque persimilem, multaque ibi de Generatione et Corruptione, de Fato, de Astrologia Iudiciaria, de Principiis naturalibus, etc. disputantur. Abutuntur vero illô hodie ad divinationes et sortilegia, sensu Auctoris genuinô vel neglectô vel ignoratô. Pinguntur figurae atque characteres illius scripti certô lineolarum numerô atque situ, quibus rerum naturalium principia, formae atque symbola, lineis partim integris, partim divisis exprimuntur. Vide Theoph. Spizelium, de Re literaria Sinensium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”